HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXCII: Quod Dominus apparuit aliis absente Thoma

#Joan. XX; Luc. XXIV#Apoc. I

Quidam autem ex eis non crediderunt, ex quibus unus erat Thomas. Quo egresso, cum adhuc alii colloquerentur de his, quae audierant, et sero jam esset, et fores essent clausae propter metum Judaeorum, stetit Jesus in medio eorum, et ait: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Ipsi autem conturbati, putabant se spiritum videre. Nondum enim credebant, vel tertia die potuisse veram carnem resurgere, vel suscitatam, clausis januis, posse intrare. Et ait illis: Videte manus meas, et pedes meos, palpate et videte, quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ostendit eis cicatrices manuum, pedum et lateris. Tribus de causis praecipue reservavit Dominus cicatrices in corpore, licet incorruptibili. Ad corroborandam fidem apostolorum, quia surrexerat; et ut semper repraesentet Patri, quale genus mortis tulit pro nobis, quod est quidam modus interveniendi pro nobis; et ut in judicio videant perfidi, in quem pupugerunt. Et ut ostendat omni carni signa victoriae suae. Verbi gratia, miles fortiter egit, et multis vulneribus perfossus est. Ait illi medicus: Vis sanari sine omni cicatrice? vel cum cicatricibus sine omni deformitate? Puto quod in signum gloriae suae, et pro exemplo alios animandi ad idem, reservaret cicatrices. Et nota quod duo mira secundum humanam rationem, et sibi contraria Dominus ostendit eis, corpus scilicet incorruptibile et palpabile. Nam palpari non potest, quod non corrumpitur, et corrumpi necesse est, quod palpatur. Dicit tamen Beda, quod corpus Domini subtile erat per effectum spiritualis potentiae, et palpabile per veritatem naturae, id est palpabile ostensum, ut veritatem carnis probaret. Vel potest dici corpus Domini vere visibile, et palpabile aliis incorruptibilibus; a corruptibilibus vero videri et palpari non potest, nisi miraculose.